- GAZA
- GAZAinsignis Palaestinae civitas, ex 5. Satrapiis Philistinorum, Aegyptum versus ultima, quae olim Iudae in sortem cecidit, Morer. Simeonis adscribit, sic dicta a regia Gaza, i. e. pecunia, quam illuc olim Camby ses Persarum Rex vehi curarat, quondam munitissima, ut Alexander bimestri obsidione obsessam aegre ceperit. Diod. Sic. l. 17. Apud vetr. terminus erat Chananaeorum iuxta Aegyptum. Inde Gazaeus, et Gazeticus, Lat. fortis, aut capra. Gazam nemo melius Arriano oculis subicit: Α᾿πέχει δὲ ἡ Γάξα τῆς μὲν δαλάςςης εἴκοσι μάλιςτα ςταδίους, καὶ ἔςτι ψαμμώδης καὶ βαςθεῖα εἰς αὐ την` ἡ ἄνοδος, καὶ ἡ ςθάλαςςα ἡ κατα την` πόλιν τεναγώδης πᾶσα. Μεγάλη δὲ πόλις ἡ Γάζα ἦν, καὶ ἐπὶ χώματος ὑψηλοῦ ᾤκιςτο, καὶ τεῖχος περιέβλητο αὐτῆ ὀχυρόν. Ε᾿χάτη δὲ ᾠκεῖτο ῶς ἐπ᾿ Α᾿ιγύπτου εν Φοινίκης ἰόντι ἐπὶ τῇ ἀρχῇ τῆς ἐρήμου. Polyb. l. 4. Οὖτος μὲν οὖν ὑπὸ την` ἑωςθινην` ἐξαγαγὼν τὸ σοζώμενον μέρος τῆς δυνάμεως διετεινε πρὸς Γάζαν. Ex quo loco non mediocris difficultas exurgit, si conferatur cum eo. quod dixit supra; Παραγενόμενος δὲ εἰς Γάξαν καὶ προσαναλαβὼν αὑτοῦ την` δύναμιν αὖςθις προσῄει βάβην. Διανύσας δὲ ἐπὶ τὸ προκείμενον πεμπταῖος κατεςτρατοπέδευσε πεντήκοντα ςταδίους ὐποχὼν Π῾αφίας, ἢ κεῖται μετα Π῾ινοκόρουρα πρώτη τῶ κατα την` κοίλην Συρίαν πόλεων ὡς πρὸς την` Α῎ιγυπτον. Quae verba Latine sic sonant: Cum autem venisset Gazam, et ibi copias refecisset, rursus procedebat lente in anteriora, et quinque dierum spatio castrametatus est prope Raphiam ad 50. stadia, ea sita est post Rhinocorura, prima ex Cavae Syriae urbibus versus Aegypti partes. Nam si Gaza occurrit prima venientibus Aegypto Raphiam, quomodo Antiochus praelio ad Raphsam victus Gazam se recepit, et non potius recessit versus suas partes. Sed inter Ptolemaeum victorem, et Aegyptum, tamquam in casses se iniecit prope desertum, ubi nullus commeatus, kiinulla commodi recessûs spes? Certe haec videntur ἀσύςτατα. Tum Gaza crat in partibus et sub iure Ptolemae i, per quam iter fecerat, etibi copias suas refecerat: quomodo igitur victus exercitusco se recipere potuisset? At solvit dubium locus Nov. Testam. Act. Apost. c. 8. v. 26. ubi Angelus Philippum sic alloquitur: Α᾿νάςτηςθι καὶ πορεύου κατα μεσημβρίαν ἐπι την` ὀδὸν καταβαίνουσαν ὐπὸ ἱερουσαλὴμ εἰς Γάζαν, ἅυτη ἐςτιν ἔρημος. Ubi Angelus in dubio Philippum esse noluit, ad quem locum mitteretur, ideoque addit, quae deserta est, quod sic intelligi ???bere videtur, quae est in deserto, aut iuxta desertum. Duae igitur erant Gazae, una in ditione Ptolemaei prope desertum, ubi copias suas refecit Ptolemaeus ex labore, quem in deserto transmittendo habuerant. alia Syriae in Antiochi ditione, quo post proelium se recepit; et primam illam Ptolemaei Gazam fuisse in deserti fimbus patet ex ipsius Polybii verbis: dixerat enim paulo ante, ptolemaeum, dum versus Gazam tenderent, fecisse iter διὰ τῆς ἀνύδρου, per terram carentem aqua, quod est per desertum. Sane D. Hieronymus duas fuisse Gazas notaverat, ubi citat Casaub. ad Strab. Sed et Diod. Sic. l. 19. duas fuisse Gazas manifeste innuit Sic enim de Ptolemaeo Lagi coutra Demetrium movente: ὐπὸ δὲ Πηλουσίου διὰ τῆς ἐρήμου διελςθὼν κατεςτρατοπέδευσε πλησίον τῶ πολεμίων περὶ την` παλαιὰν Γάξαν τῆς Συρίας, Etrursus eod. l. Μετὰ την` γευουνίην ἦτταν Δημητρίῳ περὶ Γάζαν τῆς Συρίας: Unde colligitur, alteram fuisse Gazam, quae non fuit Syriae, quando semper ita distinxit Diod. et ea est de qua Polyb. uti supra. Huius urbis ambas portae fores in montem vicinum detuslitSamson; postea oculis erutis Gazam ductus, concussis domus columnis, 3000. hominum secum oppressit. Nunc Principem proprium habet, sub clientela Turcarum. parva et male culta. Nic. Lloydius Baudr. Historia urbis huius haec paucis: Ab Alexandro loim capta, ut dictum, dein Macchabaeis, postmodum sub Constantino mag. reparata et Episcopatu ornata dicitur. Ethnici hîc, etiam sub Christianis principibus, fidelibus molesti, Iuliano imperante, in Sacerdotes virginesque devoras crudelissime grassati sunt, A. C. 363. Theodoret. l. 3. c. 6. et 7. Horum Idolum Marne, toto Oriente clarissimum, sub Arcadio Imp. A. C. 401. oerâ Porphyrii Ep. destructum. Ipsa saeculo 11. et 12. bello sacro saepius direpta destructaqueve, hodie iterum habitatur. Vide supra, et Macchab. c. XI. v. 6. et c. 13. v. 15. Strab. l. XI. p. 523. Curt. l. 4. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.